... sine scelere prodi poterit. Cum enim decretum proditur, lex veri rectique proditur, quo e vitio et amicitiarum proditiones et rerum publicarum nasci solent. Non potest igitur dubitari quin decretum nullum falsum possit esse sapientique satis non sit non esse falsum, sed etiam stabile, fixum, ratum esse debeat, quod movere nulla ratio queat. Talia autem neque esse neque videri possunt eorum ratione, qui illa visa, e quibus omnia decreta sunt nata, negant quicquam a falsis interesse. 28. Ex hoc illud est natum, ... — Academica • Marcus Tullius Cicero